HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XV: De prima oblatione sacerdotum, et igne dato de sublimi

#Levit. IX

Octavo autem die denuntiavit Moyses populo solemnitatem, in quo sacerdotes consecrati offerri inchoarent pro se populo. In praecedentibus enim septem diebus vicem sacerdotis habuerat Moyses, et acceperat ab Aaron et filiis ejus, quae postea a populo illi erant accepturi, et ministravit altari. In die octavo aggressi sunt ipsi ministerium ad quod fuerant ordinati, et Moyses cessavit. Et tradunt quidam diem octavam fuisse primam diem anni secundi, ex quo egressi sunt. Et cum objicitur eis quod prima die anni secundi dictum est, scilicet tabernaculum erectum, aiunt erectionem diei, consummationem consecrationis ejus. Praecepitque Moyses ignem terrenum amoveri ab altari, quo usus fuerat his diebus; quia ea die appareret eis Dominus. Congregatisque filiis Israel, primo obtulit Aaron pro peccato suo vitulum, cujus adipem, renes, et renunculos imposuit altari, igne non supposito; caetera combussit extra castra. Immolavit etiam pro se hostiam salutarem, arietem in holocaustum, et imposuit altari, sed sine igne. Deinceps oblaturus pro populo, sumpsit ab eis hostias quinque, vitulum pro peccato populi, et hircum pro peccato principis, agnum pro peccato animae, bovem in holocaustum, arietem pro pacificis. Tamen in immolatione non nisi tria dicitur immolasse, hircum pro peccato populi, et bovem, et arietem pro pacificis. Forte quia prius ea numeraverat, pro brevitate illa tacuit. Et quia separatim de peccato Synagogae principis, et animae non agebat, ut prius, quodlibet trium pro peccato populi potuit dici oblatum. Augustinus tamen improbat litteram quae dicit quinque tantum sumpta, et dicit cum illis quinque sumptum agnum anniculum in holocarposin, quod sonat holocaustum fructuosum. Dicebaturque holocarposis, holocaustum illud quod Dominus aliquo signo visibili ostendebat sibi gratum esse. Cum autem imposuisset ex his Aaron super altare, quae adolenda erant, Domino separavit de pacificis partem suam, armos dextros et pectora, et extendens manus benedixit populo. Ingressique Moyses et Aaron tabernaculum, et egressi iterum, benedixerunt populo; et cum essent oblata super altare, et etiam cum eis juge sacrificium matutinum, egressus ignis a Domino, devoravit quae erant super altare, et servatus est ignis iste perpetuus usque ad transmigrationem Babylonis, nec licuit deinceps ignem apponere alienum.